Comment faire un mobile Montessori? Le Munari!

Comment faire un mobile Montessori? Le Munari!
Iulia puella parva est. Prope oram maritimam habitat. Britannia est Iuliae patria. Puellae Britannicae oram maritimam amant. Nautas quoque amant puellae Britannicae. Iulia est filia agricolae et casam parvam habitat. Sed Iulia oram maritimam et nautas amat. Nautae quoque Iuliam amant. Saepe prope oram maritimam Iulia ambulat. Nautarum filiae cum Iulia ambulant, et prope oram maritimam saltant. Multae rosae sunt prope Iuliae casam. Rosis aquam dat Iulia. Saepe Iulia rosas nautis dat. Agricola Iuliam non culpat sed laudat, quod rosas pulchras nautis dat. Rubrae et albae sunt rosae. Saepe Iulia ad nautarum casas rosas pulchras portat. Nautae puellam parvam laudant.

Laisser un commentaire